Tabernaculum hoc distinctum erat in duas partes. Posterior pars ad occidentem decem cubitis protendebatur, et ita quadra erat, in longum scilicet, et in latum, et in altum decem cubitorum. Haec pars adytum dicebatur, vel sanctum sancti, vel sanctuarium sanctuarii, vel sancta sanctorum. Anterior pars ad orientem viginti cubitis protendebatur, quae communis erat sacerdotibus, et hoc dicebatur sanctum, vel sanctuarium. Respectu hujus posterior dicebatur sanctum sancti, quasi consecutivum sancti, ut dicitur saeculum saeculi. Vel sanctum sancti, id est sanctius sancto, ut dicitur Dominus dominorum, vel Rex regum. Ad alterutras vero partes separandas, positae erant in medio, quatuor columnae de lignis setim deauratae, capita habentes aurea, et bases argenteas. Tamen Josephus dicit quatuor fuisse tabulas ad modum aliarum operatas, aequaliter a se invicem distantes, inter quas tres angusti patebant ingressus. Super capita vero columnarum superpositi erant duo vectes decem cubitorum a pariete in parietem protensi, in quibus per circulos aureos immissum dependebat velum, ante quatuor columnas extensum, quadrum in omni parte, scilicet decem cubitorum, ut ex omni parte prohiberet aspectum interiorum. Erat autem velum factum de bysso retorta, quod est genus lini candidissimi et mollissimi, et de hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, id est de filis sericis hyacinthini, purpurei, et coccinei coloris, opere plumario compositum, id est opere acu picto. Pluma enim lingua quadam acus dicitur, scilicet Aegyptiorum, quorum sunt diversae linguae, sicut Graecorum. Hoc genus veli vulgo distratum dicitur, quasi bis stratum. Primo enim fit tela, cui cum acu opere manuali substernuntur diversae picturationes. Sunt qui dicunt opus plumarium a similitudine avium, quibus superaddita est plumarum varietas. Idem opus dicitur etiam polymitum a polu, quod est multum, pro multitudine picturarum. Erat autem hoc velum pulchra varietate contextum ex universis, ut ait Josephus, floribus, quos gignit humus, et aliis picturis, quas poterant interserere pictores, praeter animalium formas. In egressu vero tabernaculi quinque columnae erant de lignis setim deauratae, capita habentes aurea; bases vero aeneas, super quas duo vectes, vel unus decem cubitorum protendebatur a pariete in parietem. In utroque capite, sui utrique parieti insertus, ad modum trabis in domo, a quo dependebat aliud velum, per circulos aureos insertum, ad modum prioris operatum. Sed secundum Josephum, usque ad medietatem columnarum dependebat, tegens eas, per quinque cubitos; reliqui quinque usque ad terram ad ingressum Sacerdotum patebant. Super hoc vero dicit, aliam cortinam laneam superpositam, usque ad terram pertingentem, funibus per annulos eam ducentibus et retrahentibus, ut in diebus festis reducta praeberet aspectum tabernaculi; in aliis diebus superducta prohiberet aspectum, praecipue cum nubilum videretur. Tectus enim fortis erat, et facile laborem sustinebat, et in ingressu templi Salomonis similem dicit fuisse appensam. Erat enim interiori sanctuario arca foederis cum his, quae in ea reposita diximus, et cum his quae erant ei superposita. In anteriori vero candelabrum ad austrum, mensa ad aquilonem. In medio autem velum, non longe ab aditu altare aureum, quod etiam Josephus thuribulum aureum vocat, de quo post dicemus.